Schola Lvlliana
  • EREMUS
  • SCRIPTORIUM
  • MAGISTERIUM
  • ARTICULI
  • MESSKHY PUBLICATIONS Librairie
  • Contact
Image
Quaesivit amicus ab amato, utrum quidquam amandum in eo remansisset? Cui respondens, amatus dixit: Id, per quod amor amici multiplicari potest, in me remansit amandum. Viae et tramites, per quos amatum inquirit amicus, longi sunt nimisque periculosi, populati considerationibus, suspiriis et fletibus, necnon amoribus illuminati. Multi amatores congregati fuerunt ad diligendum unum amatum, qui suis replebat illos omnes amoribus. Et quisque eorum aeque suum ferebat in corde amatum cum gratis cogitationibus, quibus tribulationes placidas sentiebant.

Scriptorium

Magisterium

Articuli

Librairie

Contact

Copyright © 2025